ZARABOTANA

ZARABOTANA
ZARABOTANA
apud Chalcondylam, l. 7. Iisdem veheban. tur bombardae plurimae, quas Zarabotanas vocant: bombardae genus. Hodie vero Italis tubum seu fistulam vox notat, per quam secreto vox transmittitur ad alium, iis, qui in medio spatio sunt, illam non percipientibus, vulgo Ciarabotana: de quo artificio supra dictum; vide Car. Macrum in Hierolexico ubi occasione prioris notionis de bombardarum machinarumque, huiusmodi inventore et usu pluribus disserens, maiores illas, quas Canones Galli vocant, in obsidione Fossae Claudiae, a Venetis primum adhibitas. A. C. 1380. minores vero seu portatiles, in Mediolanensis Ducis Sfortiae exercitu, primitus visas esse, tradere Blondum: Sed iam ab Agarenis A. C. 1343. instrumenta similia, ad formam doliolorum confeta (cuiusmodi unum Melita circulis ferreis cinctum hodieque asservetur) usurpata esse; reperiri in Gestis Alphonsi XI. Regis Castellae, notat.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • sarbacane — [ sarbakan ] n. f. • v. 1540; sarbatenne 1519, altéré d apr. canne; esp. zebratana, zarbatana ♦ Tube creux servant à lancer de petits projectiles, par la force du souffle (arme, dans certaines sociétés archaïques; jouet d enfant). ● sarbacane nom …   Encyclopédie Universelle

  • TORMENTUM — I. TORMENTUM apud Appuleium, Capilius ipse vides quam non sit amoenus ac delicatus, horrore impexus atque impeditus, stuppeo tormento assimilis: funis est, protensus ac tortus, a torqueo, quod apposite de funibus dicitur. Propert. l. 4. Eleg. 3.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VOX — contracte ex voco, φθόγγος σημαντικὸς Philosopho, sonus significativus, in brutis affectus, in homine anuni sensa, exprimit. Non enim, nisi per prosopopoeiam, ne rei, crimine admissô, posse latere se putent, etiam ipsis aedibus, in quibus id… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”